monumenta.ch > Hieronymus > 10
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, IX <<<     >>> XI

CAPUT X SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Filii Iapheth, Gomer, et Magog et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. Iaphet filio Noe, nati sunt septem filii, qui possederunt terram in Asia ab Amano et Tauro, Syriae Coeles et Ciliciae montibus, usque ad fluvium Tanain. In Europa vero usque ad Gadira, nomina locis et gentibus relinquentes: e quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer, Galatae: Magog, Scythae: Madai, Medi: Iavan, Iones, qui et Graeci: unde et mare Ionium. Thubal Iberi, qui et Hispani, a quibus Celtiberi, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch, Cappadoces: unde et urbs usque hodie apud eos Mazeca dicitur: (porro Septuaginta interpretes, Caphthorim Cappadoces arbitrantur:) Thiras, Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est. Scio quemdam Gog et Magog, tam de praesenti loco, quam de Ezechiel, ad Gotthorum nuper in terra nostra bacchantium historiam retulisse, quod utrum verum sit, praelii ipsius fine monstratur. Et certe Gotthos omnes retro eruditi, magis Getas, quam Gog et Magog appellare consueverunt. Hae itaque septem gentes, quas de Iapheth venire stirpe memoravi, aquilonis partem inhabitant.
2 Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez Graeci Reginos vocant: Riphath, Paphlagones, Thogarma, Phrygas.
3 Filii Iavan, Elisa, et Tharsis, Cethim et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae nationum in terris suis. Vir secundum linguam suam et cognationem suam, et gentem suam. De Ionibus, id est, Graecis nascuntur Elisaei, qui vocantur Aeolides: unde et quinta lingua Graeciae Aeolis appellatur, quam illi vocant πέμπτην διάλεκτον. THARSIS Iosephus Cilicas arbitratur, θ aspirationis litteram vitiose a posteris in τ dicens fuisse corruptam: unde et metropolis eorum civitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa. Cethim, sunt Citii, a quibus usque hodie quoque urbs Cypri Citium nominatur. Dodanim, Rhodii: ita enim Septuaginta Interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de Antiquitatibus libros, et Sisinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos viros: et videbimus omnes pene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, Graecis accolis occupatas: qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus, omnia maritima loca usque ad oceanum possedere Britannicum.
4 Filii Cham, Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur: Mesraim, Aegyptus: Phuth, Libyes. A quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi scriptores tam Graeci quam Latini, huius rei testes sunt. Quare autem in una tantum climatis parte, antiquum Libyae nomen resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, disserere non huius loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram, quam Iudaei deinceps possederunt, eiectis Chananaeis.
5 Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca. Saba a quo Sabaei, de quibus Virgilius (II Georg.): Solis est thurea virga Sabaeis. Et alibi, (I Aeneid.) . . . . . centumque Sabaeo Thure calent arae. Evila, Getuli, in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. Regma vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdidere, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.
6 Filii Regma, Saba et Dadan. Hic Saba per SIN litteram scribitur, supra vero per SAMECH, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur vero nunc Saba, Arabia, nam in septuagesimo primo psalmo, ubi nos habemus, Reges Arabum et Saba munera offerent: in Hebraeo scriptum est, Reges Saba, et Saba: primum nomen per SIN, secundum per SAMECH. Dadan gens est Aethiopiae in occidentali plaga.
7 Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum:
8 Et fuit, inquit, caput regni ipsius Babel et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar. Nemrod, filius Chus, arripuit insuetam primus in populo tyrannidem, regnavitque in Babylone, quae ab eo, quod ibi confusae sunt linguae turrim aedificantium, BABEL appellata est. Babel enim interpretatur confusio. Regnavit autem et in Arach, hoc est, in Edissa, et in Achad, quae nunc dicitur Nisibis: et in Chalanne, quae postea verso nomine a Seleuco rege est dicta Seleucia, vel certe quae nunc Κτησιφὼν appellatur.
9 De terra illa exiit Assur, et aedificavit Ninivem, et Robooth civitatem. De terra hac Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini Beli filii, Ninum condiderunt, urbem magnam, quam Hebraei appellant NINIVEM. Ad cuius vel ruinam vel poenitentiam, tota Ionae pertinet prophetia. Quod autem ait: Ninivem et Rooboth civitatem, non putemus duas esse urbes: sed quia Rooboth plateae interpretantur, ita legendum est: Et aedificavit Niniven, et plateas civitatis.
10 Et Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, et Phetrosim, et Chasloim, e quibus egressi sunt Philistiim et Caphthorim. Exceptis Laabim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur: et Chasloim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.
11 Et Chanaan genuit Sidona primogenitum suum, et Chettaeum, et Iebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Aracaeum, et Sinaeum, et Aradium, et Samaraeum, et Amathaeum. De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Deinde Aracaeus, qui Arcas condidit, oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. A quo haud procul alia civitas fuit nomine Sini quae postea vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo loco pristinum reservavit. Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei; quibus Emessa nobilis Syriae Coeles civitas. Amath usque ad nostrum tempus, tam a Syris quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii licet non vere, tamen opinionem suam quasi verisimili vocabulo consolantes, Emath primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant: et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emach.
12 Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec venias in Gerara usque ad Garam pergentibus Sodomam, et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque ad Lise. Quia caeterae civitates, Sidon videlicet et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama, et Seboim notae sunt omnibus, hoc tantum annotandum videtur, quod Lise ipsa sit, quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt.
13 Filii Sem, Elam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum Oceanum tenent. Est autem Elam, a quo Elamitae principes Persidis. De Assur ante iam dictum est, quod Ninum urbem condiderit. Arphaxad a quo Chaldaei: Lud a quo Lydii: Aram a quo Syri, quorum metropolis est Damascus.
14 Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. Us Trachonitidis et Damasci conditor, inter Palaestinam et Coelen Syriam tenuit principatum: a quo Septuaginta Interpretes in libro Iob, ubi in Hebraeo scribitur, terra Us, regionem Ausitidem, quasi Usitidem, transtulerunt. Ul, a quo Armenii: Gether, a quo Acarnanii, sive Carii. Porro Mes, pro quo Septuaginta Interpretes Mosoch dixerunt, nunc vocantur Maeones.
15 Arphaxad genuit Sela, et Sela genuit Heber. Ex Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. Heber, a quo Hebraei, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus eius linguae in Babylone divisae sunt.
16 Iectan genuit Helmodad, et Saleph, et Asermoth, et Iare, et Aduram, et Uzal, et Decla, Ebal, Abimael, Seba, Ophir, Evila, et Iobab. Tredecim harum gentium posteriora nomina invenire non potui; sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur, ut primum, vel quae immutata sunt, ignorantur. Possederunt autem a Cophene fluvio, omnem Indiae regionem, quae vocatur Hieria.



Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, IX <<<     >>> XI
monumenta.ch > Hieronymus > 10